라틴어 문장 검색

"et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:14)
cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:3)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
Ita cum attulisset nullam causam, quae istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur ac respuant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:3)
nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:3)
cuius etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:3)
ordo autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam significat (est enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varietati constantiam respuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 43:4)
Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:2)
Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:3)
ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:2)
Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:3)
eae quod respuunt immutandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:10)
C.D. 22.6 incondite, haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION