라틴어 문장 검색

ignorabant quippe conditionem codicillorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 15:2)
Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 5:1)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
Doceat nos vel peregrina institutio et disciplina a Parthis petita:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:1)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 19:1)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
illa hac conditione promisit, si sibi ab eo futurorum scientia praestaretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2474)
priameia virgo Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3214)
quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem liberae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicis tibi serviat ultima Thule.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1039)
sane constat post victoriam de Albanis Romanorum, quam per conditionem Horatiorum et Curiatiorum adepti sunt, hoc factum esse quod hoc loco poeta narravit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64214)
etiam Syrios pari conditione involvit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27223)
sed qui disci- plinas pontificum interius agnoverunt, ea die festo sine piaculo dicunt posse fieri, quae supra terram sunt, vel quae omissa nocent, vel quae ad honorem deorum pertinent, et quidquid fieri sine institutione novi operis potest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2708)
postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5634)
"Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION