라틴어 문장 검색

Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:10)
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi Illius ad raptum, predae dulcedine captum Nititur urgeri sub amoris ymagine ueri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:11)
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장21)
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장17)
Et quoniam viiij tetragonus tribus per latus unitatibus signabatur, solo ternario xxvij cybi latus urgetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:13)
Totis uiribus urguet,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 10:1)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:7)
Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgueantur cum impuniti esse creduntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:3)
Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)
Huic etsi non aberat diligentia ad naves tuendas, tamen nonnumquam ex castello propter eorum crebras excursiones eliciebatur et prope cotidianis pugnis [cum Lusitanis confligebat.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:3)
Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:7)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)
Quantoque coniunctis magis navibus confligendi potestas dabatur, tanto superiores erant Vatiniani;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION