라틴어 문장 검색

Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et injuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:6)
omnem vero substantiam [0521B] et pecuniam illorum inauditam suo inferri palatio, quam non parce suis sequacibus pro militari obsequio expendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:6)
Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:5)
Sed comes Reymundus, intelligens mala, quae suis circa sedentibus ac insidiis Turcorum inferebantur, moleste accepit, et hoc malum omnibus modis finire meditabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:5)
Anselmum de Riburgis monte, virum nobilissimum et bellicosum, multam vim defensoribus arcis inferentem, impetu [0528C] saxi ab eadem arce volantis fracto cerebro percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:9)
Abhinc injurias sibi a comite illatas ulciscens, insidiis omnibusque modis sociis et amicis ejusdem [0531B] comitis nocere non parcebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:7)
Novissime autem principes hinc inde, praeter Tankradum, [0531C] concordes effecti, pari assultu et obsidione circa praesidium Archas vim inferentes, a die qua dux illic descendit curriculo quatuor hebdomadarum consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:12)
[0536D] Hospitatis denique Christianis in eodem loco juxta montana Jerusalem cum universo exercitu, jam die advesperascente, legatio catholicorum incolarum urbis Bethlehem duci Godefrido innotuit, et praecipue illorum, quos Sarraceni suspectos traditionis in adventu Christianorum ab Jerusalem ejecerant, minas mortis adhuc inferentes, quatenus in nomine Domini Jesu Christi sine aliqua retardatione eis ad subveniendum viam maturarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:1)
et post haec muris et Sarracenis Deo auxiliante tutius inferrent assultus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:6)
In cisternam autem regiam, quae ante fores ejusdem [0548C] palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cavatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:1)
Mulieres, quae in turritis palatiis et soliis confugerant, mucrone [0549A] confoderunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:2)
Proxima ab hinc die Sabbati clarescente, quidam Sarracenorum spe vitae in summitatem tecti domus praecelsae Salomonis ab armis elapsi, circiter trecenti confugerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:3)
Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata injuria vehementi ira succensus est, nec sine discordia et gravi ultione furor illius quievisset, nisi consilium et sententia majorum ac prudentium illius animum his mitigasset verbis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:1)
verum a regibus et barbaris nationibus multa illis adversa, et universo illorum exercitui, illata sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:4)
manus suas inferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION