라틴어 문장 검색

qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:1)
quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 4:17)
huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:9)
nam qui in Achaia congressus Dolabella milites atque equites habente quodvis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis ultro et pollicitus est et dedit HS xx ex sua pecunia et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 11 1:2)
non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 4:4)
non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 8:2)
deinde congressus nostri lamentationem pertimui ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:4)
quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:2)
Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia coniunguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장4)
legata igitur videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 3:3)
Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 4:2)
non, si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 6:1)
nec ea aut legata testamento aut possessione retenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:17)
Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장3)
Legata igitur est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION