라틴어 문장 검색

Spreta redit, spretam stimulat dolor, apta dolori Fraus subit, ad pecorum transuolat illa ducem.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:11)
Plus confert odio gracia, fraude fides.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:89)
igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
- Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum?
(아풀레이우스, 변명 54:1)
quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat?
(아풀레이우스, 변명 73:12)
pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert:
(아풀레이우스, 변명 73:17)
quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur;
(아풀레이우스, 변명 73:20)
patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est:
(아풀레이우스, 변명 81:7)
"Nam etsi tu, alicuius facinoris tibi conscius scilicet, mori cupis, nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:10)
"Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare"
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:5)
Ipse trepidus et exinde metuens mihi per diversas et avias solitudines aufugi et quasi conscius mihi caedis humanae relicta patria et Lare ultroneum exilium amplexus nune Aetoliam novo contracto matrimonio colo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:13)
Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere:
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:3)
"At illae incunctatae statim conferto vestigio domum penetrant, complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thesaurumque penitus abditae fraudis vultu laeto tegentes sic adulant:"
(아풀레이우스, 변신, 5권114)
"Sed cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumque prorsus spectaculum;"
(아풀레이우스, 변신, 5권207)

SEARCH

MENU NAVIGATION