라틴어 문장 검색

illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 681:3)
iam comitiorum adpetebat tempus cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi morbo adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 137:1)
Sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 435:2)
inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 411:1)
ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni - medium enim aestatis erat - ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 253:1)
deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 287:1)
quo ore quisquam vestrum, si hinc alieno praesidio, non vestra virtute evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis nostrae reges ducesque, vicerunt, sed iis qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 322:1)
dilectus consulibus eo difficilior erat quod pestilentia quae priore anno in boves ingruerat eo verterat in hominum morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 243:1)
quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 113:1)
omnia me mala consectantur, omnibus exitiis interii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 16)
Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 332)
eos cupit, eos consectatur;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 110)
ingrvit invadit, ut ingruit Aeneas Italis et proelia miscet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3011)
ingrvere impetum facere, ut ingruit Aeneas armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8991)

SEARCH

MENU NAVIGATION