라틴어 문장 검색

Itaque postquam per nuncium unum aut alterum per aliquos ex illis servis comitis consensum degustasset, constitutum inter eos fuit ut quatuor hi dominum suum praefectum turris noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona eiusdem praefecti quae commodi exportari possent eriperent, clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statum emitterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:6)
Hoc accidens, rex, non ut nova peregrina accepit, sed tanquam illud quod magnum haberet cum rebus suis consensum, idque duplici respectu praecipue.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:2)
10. Confestim nuncii ab utroque rege missi sunt ad accersendum comitem Suffociae, qui blandis verbis facile incantatus fuit et in reditum suum libenter consentit, de vita sua securus et de libertate spem bonam habens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:1)
Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:30)
Neque ipse consensus ejusque diuturnitas magni prorsus aestimandus est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:34)
et in hoc uno consentiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:7)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Anticipationes satis firmae sunt ad consensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 56:1)
Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra initiis suis quodammodo consentiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:1)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
Quum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:4)
et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:8)
Quod vero putant homines, in philosophia Aristotelis magnum utique consensum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:1)
Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:9)
Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniete consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION