라틴어 문장 검색

" Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:6)
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:2)
Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 10:1)
Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:1)
Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 11:1)
Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt minuta beneficia perventura ad malos ;
(세네카, 행복론, Liber V 74:6)
"nouem consentientibus non potui resistere."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.24)
quin potius experietur, quisque conflixerit, Stoicos Cynicos Peripateticos haeresiarchas propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 15:1)
Namque adiuncto sibi Seuero, totius sanctitatis uiro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum episcopi, et tunc Treuiris ordinatus episcopus, gentibus primae Germaniae uerbum praedicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis, tranquillo nauigio Brittanias petit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.5)
iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 67:1)
voluntatem sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 541:1)
haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 580:1)
si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 140:1)
Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 269:2)
adversus consentientes nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 563:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION