라틴어 문장 검색

Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri.
(카이사르, 아프리카 전기 38:1)
Iamque minus mille passus ab oppido Uzitta quod Scipio tenebat aberant legiones Iulianae, cum Scipio veritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus sublevari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa, ex instituto suo prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 41:4)
Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est visa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat, hostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati.
(카이사르, 아프리카 전기 42:1)
Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum pro cuius dignitate victoriaque amplius + XXXVI annos + depugnavi, adversus armatusque consistam?
(카이사르, 아프리카 전기 45:3)
Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent.
(카이사르, 아프리카 전기 51:2)
Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt.
(카이사르, 아프리카 전기 58:1)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
Scipio hoc modo aciem derexit:
(카이사르, 아프리카 전기 59:2)
collocarat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur [in cornibus autem duplex esse existimabatur].
(카이사르, 아프리카 전기 59:3)
gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.
(카이사르, 아프리카 전기 71:4)
Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere.
(카이사르, 아프리카 전기 78:5)
Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 85:7)
+reliquae ex fugitivis auxiliares consistebant+:
(카이사르, 히스파니아 전기 7:10)
Nostri ex humili convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori loco constiterunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:4)
Hinc derigens proxima planities aequabatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION