라틴어 문장 검색

Nec enim, libidine dominante, locum temperantiaesse, nec omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:8)
Est modus in rebus sunt certi denique fines, Quos ultraque citraque nequit consistere rectum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 24:1)
--Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 88:3)
Quo tenditis?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:14)
Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:1)
Tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:2)
et in ultro consistant primitiva Deo offerenda?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:5)
Quadratum certe hoc appellamus, quod omnibus bene consistat partibus, et conveniat sibi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:5)
Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:4)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)
Ideoque annus ex contrariis ducitur, vere, autumno, aestate, hyeme, sicut harmonia cantilenae permixtis gravibus et acutis videtur consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:8)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 11:1)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION