라틴어 문장 검색

bonitas praediorum - nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim fere omnes tangunt - huius inopia et solitudo commemoratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:3)
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:2)
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:11)
profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:6)
nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 1:1)
ac vocis quidem bonitas optanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:1)
qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:1)
Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:6)
Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique . . . credere se et vota sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:2)
Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:8)
Facit parentes bonitas, non necessitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.14)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
tanta bonitas est aquae Voluptas ut satiari non possit mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.6)
Sed di melius, qui omnia integra bonitati tuae reservarunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION