라틴어 문장 검색

Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
Non veto patrem damnare regis sui factum, non veto quaerere dignam tam truci portento poenam, sed hoc interim colligo, posse etiam ex ingentibus malis nascentem iram abscondi et ad verba contraria sibi cogi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 96:3)
Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.23)
continge dextram, quid truci vultu siles?
(세네카, Hercules Furens 5:24)
magna pars regni trucis est ipse dominus, cuius aspectus timet ' quicquid timetur.
(세네카, Hercules Furens 11:6)
tum victa trepidant monstra, Centauri truces Lapithaeque multo in bella succensi mero;
(세네카, Hercules Furens 12:14)
Tonantem nostra adorabit manus, tu conditores urbis et silvestria trucis antra Zethi.
(세네카, Hercules Furens 13:9)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
procede, seu tu vindicas currus truces Thracis cruenti sive Geryonae pecus Libyaeve dominos, nulla pugnandi mora est.
(세네카, Hercules Furens 17:25)
pro me gerebas bella, propter me vagas Achelous undas sanguine infecit suo, cum lenta serpens fieret, in taurum trucem nunc flecteret serpente deposita minas, et mille in hoste vinceres uno feras.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:13)
non truci rictu gigans Pindo cadaver obruit toto meum:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:15)
mitte Gradivum trucem, armetur in me dirus:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:14)
violenta Phasis vertit in fontem vada et Hister, in tot ora divisus, truces compressit undas omnibus ripis piger.
(세네카, 메데아 12:14)
tulimus saevae iussa novercae, hostilem animum vultusque truces, illa illa meis tristis Erinys thalamis Stygios praetulit ignes teque extinxit, miserande pater, modo cui totus paruit orbis cuique Britanni ultra Oceanum terga dedere, ducibus nostris ante ignoti iurisque sui.
(세네카, 옥타비아 1:7)
tu modo blando vince obsequio placata virum Vincam saevos ante leones tigresque truces, fera quam saevi corda tyranni.
(세네카, 옥타비아 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION