라틴어 문장 검색

observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:2)
haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:8)
Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 111:1)
P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:8)
rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futu- rumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 4:1)
atque haec fere est partitio consultationum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:1)
Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et tempori- bus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:6)
Sed neque his contentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre illis audeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 59:1)
Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:3)
Est enim ars in iis, qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:2)
Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 158:4)
Adfert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 158:5)
sin autem nihil esse in observatione putant, multa tollunt, quibus vitae ratio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 163:5)
Ita fit, ut et observatione notari possit, quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem adfirmare difficile est), easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete videant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 181:2)
Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 188:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION