라틴어 문장 검색

Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:1)
contactu glaeba potenti massa fit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:6)
175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:1)
Hac ratione probandi onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet, statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:5)
Fides transmittitur, ut ita dicamus, sub forma contactus, e persona in personam, sicut flamma quae alia flamma accenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:13)
naturam poenae expositam, sed non vitiorum naturam expositam contactibus induit Iesus, atque ideo poenae nil debuit intemeratus, fraude carens, omni culparum aspergine liber.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3305)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
"animabus inversa vice corrupta forma infligitur, quas pulcher aspectus prius in corpore oblectaverat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.91)
praefectus inverti iubet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.129)
Inversa verba, eversas cervices tuas, Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3279)
At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant immundo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:19)
Tum litore toto ardentis spectant socios semustaque servant busta neque avelli possunt, nox umida donec invertit caelum stellis ardentibus aptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:10)
Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:8)
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:2)
Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION