라틴어 문장 검색

nec magnos m. a. leones bona usus est moderatione, di- cens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 221)
potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 95)
utitur autem optima moderatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 474)
vel indefessus, adsiduus, sine moderatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1453)
flectere luctantes i. v. i. cum quadam moderatione ducere, ne tenera adhuc virgulta concutiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3571)
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
"Sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam vivimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:11)
Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:2)
sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:6)
atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:1)
Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:1)
Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 16:1)
Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 25:1)
vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae simillima, sapiente visa est dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:5)
Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION