라틴어 문장 검색

animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:2)
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:3)
In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri et actionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:1)
Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:2)
Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 3:3)
Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:3)
Quanto satius est ad contemplationem tot tantorum- que beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt !
(세네카, 행복론, Liber II 129:1)
Harum contemplatione vir- tutum filium gere quasi sinu !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 147:1)
primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 10:5)
Natura nos ad utrumque genuit, et contemplationi rerum et actioni.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 24:2)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
Natura autem utrumque facere me voluit, et agere et contemplationi vacare.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 32:2)
Utrumque facio, quoniam ne contemplatio quidem sine actione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION