라틴어 문장 검색

similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 166:1)
at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:2)
vel cum se pavidum contra mea iurgia . - progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 168:2)
quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:2)
Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장4)
Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장6)
Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahendo tempus atrocitatem facti leniebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장1)
si quis admoverit aurem, conticescent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:5)
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:7)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 11:2)
quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:2)
Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:2)
Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)
Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 209:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION