라틴어 문장 검색

eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:3)
medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia uariauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 14장 1:3)
in prouincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:2)
ex quibus septem medios continuauit, omnes autem paene titulo tenus gessit nec quemquam ultra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:2)
Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:1)
Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 17:1)
hoc sudor et labor continuatus in studio ? 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 87:3)
Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:15)
Etsi horum postulata justissima erant, tamen, dum in seditione aperta continuarent, nil his concedendum jure posse Washingtonius duxit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.19)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Aderat puellae forma, quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, etodium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 56:2)
* * * versibus ostendam corpuscula materiai ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:3)
Deinde, quod omnino natura pondera deorsum omnia nituntur, cum plagast addita vero, mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, ut vehementius et citius quae cumque morantur obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:4)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION