라틴어 문장 검색

sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est ad laudationem aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:1)
nam clementia, iustitia, benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda est auditu in laudationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:4)
in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:2)
Est etiam cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 348:1)
aut de finita controversia certis temporibus ac reis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:2)
Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata [et a singulari] controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 120:1)
quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:1)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)
quae quia in laudationes maxime conferatur, proprium iam habet ex eo nomen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:6)
Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:5)
Hoc in genere, in quo quale sit quaeritur, ex controversia, iure necne actum sit quaeri solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:2)
Sed est propositum quasi pars causae controversiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 1:3)
unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 3:2)
C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION