라틴어 문장 검색

" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:1)
Quid, quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse iracundissima?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:1)
" Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:5)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:4)
nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:2)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)
Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:1)
Iracundus dominus quot in fugam servos egit, quot in mortem !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:3)
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
Caelium oratorem fuisse iracundissimum constat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:2)
Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura versandus, sed artibus amoenis tradendus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 56:1)
Non vis esse iracundus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:3)
nunc facit nos iracundos iniqua nostri aestimatio et quae facere vellemus pati nolumus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 74:2)
" Exigo," inquit, " poenas ab homine iracundo."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION