라틴어 문장 검색

hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 79:1)
ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal, potuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 676:1)
et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 479:1)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 263:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION