라틴어 문장 검색

Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 25:3)
Ego quom vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:3)
conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:3)
Si quid enim in illis, ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 15:8)
Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 9:7)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:1)
Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 44:4)
non enim extincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata et oppressa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:3)
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:1)
Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 41:5)
Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:4)
Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 9:1)
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:3)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION