라틴어 문장 검색

Nullum autem deserit locum motu locali, qui semper substantiae suae praesentia in omnibus est locis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:20)
qui ubique, ut dictum est, per praesentiam suae substantiae semper existens, non habet quo moveri localiter possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:5)
Quod tamen ubique esse per substantiam dicitur, juxta ejus potentiam vel operationem dici arbitror, ac si videlicet diceretur ita ei cuncta loco esse praesentia, ut in eis aliquid operari nunquam cesset, nec ejus potentia sit alicubi otiosa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:6)
non tamen hoc per substantiam suam facere sufficiunt quod per vicarios agunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:10)
Denique quod objectum est Deum fuisse mutatum cum homo factus est, ut aliud fieret quam prius esset, ac sic motum illum maximum substantiae incurrisset, quae generatio dicitur, facile eum refelli si sensum magis verborum quam verba pensemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:1)
Non enim quod spiritale, corporeum fieri potest, sed in illa unione personae Christi, in quo simul divinitas Verbi, et anima et caro;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:3)
tres istae naturae conveniunt, ita unaquaeque harum trium substantiarum ibi propriam retinet naturam, ut nulla earum in aliam commutetur, ut nec divinitas, quae humanitati conjuncta est, aut anima fiat aut caro, sicut nec anima unquam potest fieri caro, quamvis in singulis hominibus una persona sunt anima et caro.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:4)
Anima quippe spiritualis quaedam et simplex essentia est, caro autem humana res, corporea et ex membris composita.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:5)
Homo quippe res corporea est, et membris composita ac dissolubilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:12)
Deus vero nec corporea res est, nec partibus constat ut dissolvi possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:13)
Ut igitur expositum est, cum dicitur Deus fieri caro, vel Deus homo esse, sic accipiendum est, ut divina substantia humanae sociari in personam unam intelligatur, non illa effici cui sociatur, sicut nec anima hominis caro fit cui unitur, nec in ejus naturam convertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:1)
Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:6)
Alia quippe est substantia vel natura, quae assumpta est, quam assumens, licet non sit alia persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:14)
Unus omnino per unionem personae, non per confusionem substantiae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:16)
Unde et superius in eodem Symbolo fidei idem doctor, cum diversitatem personarum in una Dei substantia demonstraret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION