라틴어 문장 검색

Philippus enim Hispaniam ingressus et regni Castiliae possessionem sine vi adeptus (adeo ut Ferdinandus, qui tam magnifice antea loquebatur, non sine difficultate ad colloquium generi sui admissus esset), paulo post morbo correptus est et diem suum obiit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:4)
Ex appetitu enim potentiae angeli lapsi sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:16)
utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut umbras.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:6)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
a quibus si quis dissentiat, continuo ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:7)
ut omnia sine strepitu et sonitu placide labantur, atque res plane agatur priusquam homines eam agi putent aut advertant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:5)
10. Animalia, in accessibus febrium intermittentium, a principio frigore et horrore corripiuntur, sed paulo post majorem in modum incalescunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 150:1)
utrum illa corpora quae sunt termini motus disponant vel alterent corpora media, ut per successionem et tactum verum labatur virtus a termino ad terminum, et interim subsistat in corpore medio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:9)
unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore sonum tanquam natare et haerere in aere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:25)
Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:15)
Verum consultum non fuerit in rotas hasce vicissitudinum nimis longum oculos figere, ne vertigine corripiamur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:8)
Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
(불가타 성경, 집회서, 28장30)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장12)
Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장10)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION