라틴어 문장 검색

vitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:4)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:1)
atque, nixi ex illis duobus (quae dixi) compendiis (qualitatibus scilicet elementaribus, et virtutibus specificis) illa altera (quae recte notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates earumque mixturas subtiles et incommensurabiles, aut ea non producendo cum majore et diligentiore observatione ad qualitates tertias et quartas, sed contemplationem intempestive abrumpendo, illi multo melius profecissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:11)
Neque enim vulgars illae differentiae motus, quae in naturali philosophia recepta notantur, generationis, corruptionis, augmentationis, diminutionis, alterationis, et lationis, ullius sunt pretii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:4)
si eatenus mutentur, ut speciem ipsam et substantiam mutent, et in alia migrent, hoc generationem et corruptionem esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:9)
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt, contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:1)
Naturalis philosophia adhuc sincera non invenitur, sed infecta et corrupta:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:1)
At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:6)
aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:3)
Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:9)
quandoquidem calor coelestium et animalium generet et foveat, at calor ignis contra corrumpat et destruat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:6)
Recte enim asseruit Aristoteles causam principalem generationum et corruptionum, quae fiunt hic apud nos in superficie terrae, esse viam obliquam solis per zodiacum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:6)
Neque tamen desinit ille vir id quod ab eo recte inventum fuit statim corrumpere et depravare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:8)
Nam ut arbiter scilicet naturae (quod illi in more est) valde magistraliter assignat causam generationis accessui solis, causam autem corruptionis recessui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION