라틴어 문장 검색

in cortice plantae scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2691)
dicit autem et cannas et virgas radendas, ne ex corticibus rubigo, adversa vitibus, possit creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3582)
sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:2)
obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:3)
nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:4)
malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:4)
vitis quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:5)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:4)
sunt enim ambientia ad inclusa ut totius pars exterior ad partem interiorem, vel ut cortex ad nucleum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:7)
Moto autem cortice, nucleus etiam, absq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:8)
translatione de vicinia corticis, ceu pars totius, movetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:9)
"nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum?"
(페르시우스, 풍자, satire 172)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION