라틴어 문장 검색

posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장18)
Eius autem capituli symmetria sic est facienda, uti, quanta fuerit crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장27)
imum capituli tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna praeter apothesim et astragalum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장31)
abaci crassitudo septima capituli altitudinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장32)
Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장33)
flores in quattuor partibus, quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장37)
at qui metopas aequales volun facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi dimidia latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장7)
hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장8)
Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장13)
capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장14)
crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장15)
supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장21)
ita enim erit, ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장30)
in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장40)
reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION