라틴어 문장 검색

Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 7:1)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
multi hoc me saepe monuerunt et ego volo, non quia commode facturum esse confidam - id enim temere credas nisi expertus -, sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere, quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua extendere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:2)
quos labore et studio meo dignos cum splendor ipsorum tum hoc maxime pollicetur, quod credibile est optimos esse inter quos tu talis exstiteris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 3:2)
Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)
Expertus scribo quod scribo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 2:1)
Ex ipsis etiam quos non una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractavi, quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior abiit expertus non esse apud me ἐν δε` ἰῆͺ τιμῆͺ ἠμε`ν κακο`σ ἠδε` και` ἐσθλόσ. Vale.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 8:3)
Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:1)
Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:5)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:4)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A1)
TRAIANUS PLINIO Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum pervenire in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei navigationi fuisset, quam expertus usque illo eras.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 181)
Mei sum observantissimum expertus;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 1:2)
Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc ausum sine auctore.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION