라틴어 문장 검색

Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:2)
crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 121:2)
plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 22:3)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:2)
vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:4)
quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 10:1)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
nam ut non eodem modo pro reo capitis et in et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 236:1)
Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장7)
De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro quam C Cassio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 12:4)
Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:3)
Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:6)
ut aura plenos fortior tendit sinus, posuere tonsas, credita, est vento ratis {ususque transtris miles aut terras procul, quantum recedunt vela, fugientes notat, aut bella narrat:
(세네카, 아가멤논 10:11)
Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION