라틴어 문장 검색

Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:1)
uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus.
(아풀레이우스, 변명 21:8)
XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati?
(아풀레이우스, 변명 45:10)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium:
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:3)
"Nec speres generum mortali stirpe creatum, Sed saevum atque ferum vipereumque malum, Quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat Flammaque et ferro singula debilitat;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:37)
"ceterum mihi quidem gravissimum dolorem, tibi vero summum creabis exitium."
(아풀레이우스, 변신, 5권35)
Ut quid eis ista petimus, quae populis a domino petisse apostolum novimus, si iam natura nostra creata cum libero arbitrio omnia haec sibi potest sua voluntate praestare?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:2)
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, si natura nostra sic creata est, ut spiritu ad opera iustitiae non indigeat adiuvari?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:6)
item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 7:2)
Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 16:2)
Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob rem augurem capiat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 18:5)
Sed cum in temporibus rei publicae difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 5:1)
rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus, creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me compilet, quam hostis vendat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 6:1)
quippe cum ' lituus' sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION