라틴어 문장 검색

iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
"noluit" inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:3)
stultitia autem excusationem non habet, quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:1)
itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:5)
pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 3:5)
etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:7)
postquam prodigium horriferum, portentum pavos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:13)
"non siqua elegidia crudi dictarunt proceres?"
(페르시우스, 풍자, satire 140)
"Sed numeris decor est et iunctura addita crudis."
(페르시우스, 풍자, satire 168)
haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de pulvere iussit.
(페르시우스, 풍자, satire 253)
crudum Chaerestratus unguem adrodens ait haec.
(페르시우스, 풍자, satire 5106)
cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.
(페르시우스, 풍자, satire 67)
Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:4)
Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et Amici ait pavonis ova gallinae iussi supponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:7)
Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION