라틴어 문장 검색

ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quae adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:8)
Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:3)
Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:10)
atque rursus cubicula.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:10)
At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:12)
Tum parietaria lutea, quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo solario siti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:11)
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, Flebilis et mestus dat inanes undique questus, Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:5)
Menbraque frustatim iacit extra limina statim.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:25)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
ingredientesque ad regem, quidquid postulassent, accipiebant, ut portarent secum de triclinio feminarum ad regis cubiculum.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장13)
Ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장16)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장9)
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장14)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION