라틴어 문장 검색

Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.6)
Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:6)
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:13)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:3)
occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 467:1)
Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:5)
Necessarium est iura respicere populorum et culturarum, atque hoc modo intellegere progressionem alicuius coetus socialis historicum secum ferre processum intra contextum culturalem et postulare constantem principatum localium actorum socialium, initio sumpto ab eorum propria cultura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION