라틴어 문장 검색

Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:2)
Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:6)
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:13)
Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:5)
Quid locus in logica dicatur quidue localis Congruitas, que causa loci, quid maxima, que sit Vis argumenti, manans a fonte locali;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION