라틴어 문장 검색

quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:2)
qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 10:4)
sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 2:1)
atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:4)
cultura autem animi philosophia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:6)
Peripateticos IV 436, quod refellitur IV 4756 - θεραπεία IV 5881 sapiens perturbationibus vacat v. sapiens *φαντασία v. species φιλογυνία 373 7 *φιλόπονοσ 297 28 philosophia sapientiae studium 217 7 363 16 408 16 eius laudes 405 2740616 - vitam hominum excoluit 406 510 249 1523 (mater artium 249 16) - magistra vitae 28527 28722 36328 4069. cultura animi 286 12 - animi medicina 279 23 2851.2 3035 3163197 329 4 34428 358 21 360 2 390 1925 403 9 - vitam beatam pollicetur 413 20 eius origo 24014 40411 43517 - antiquissima est, sed nomen a Pythagora inventum 407 1408 20 - historia 364 1 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.178)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:1)
sed hi procul a mari recesserunt, quin etiam Appennino saluberrimo montium subiacent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 2:2)
In media triclinium saluberrimum afflatum ex Appenninis vallibus recipit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:2)
Mei quoque nusquam salubrius degunt;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:3)
Audivi enim te saepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 7:2)
Attendimus ergo, ut quam saluberrime reficiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A1)
lenibus inpulsae zephyris auraque salubri tot generum frondes herbaque summa tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION