라틴어 문장 검색

Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 1:1)
circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 12:2)
Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa cernebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 12:1)
exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:4)
"Omnia tam diutino bello exhausta post tergum sunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:8)
"Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem exhaustam:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:18)
fortuna cumulavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 13:2)
Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 20:1)
Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 21:1)
Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere disposais, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 23:1)
harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 34:1)
Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata vento ingredientis fatigabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 20:1)
aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad nsum, sed ad ostentationem luxus conparata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 3:2)
"Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:11)
ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION