라틴어 문장 검색

itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:3)
nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:2)
illae hedera vestiuntur utque summae suis ita imae alienis frondibus virent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:3)
' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
Inque tori formam molles sternentur harenae, Et cumulus mensae quilibet esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1134)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
hac bene farra virent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:566)
non ager hic pomum, non dulces educat uvas, non salices ripa, robora monte virent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 322)
hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, accedat cumulus gratia nostra levis, non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte et non calcata candidiora nive:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 511)
alter enim de te, Rhene, triumphus adest, inrita motorum non sunt praesagia vatum . danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 447)
hic cumulus nostris absit abestque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1213)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, tollitur, et frondes sunt in honore novae, ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권74)

SEARCH

MENU NAVIGATION