라틴어 문장 검색

is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per indigenas advenasque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장6)
multi ad celebritatem nominis erecti rerum novarum cupidine et odio praesentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장7)
Fabii quoque Valentis copiae (iam enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et reciperandi decoris cupidine reverentius et aequalius duci parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장3)
Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장1)
prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장9)
non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장7)
forum maxime petebant, cupidine visendi locum in quo Galba iacuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장12)
militibus cupidinem pugnandi convenire, duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장2)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)
utque exercitu vario linguis moribus, cui cives socii externi interessent, diversae cupidines et aliud cuique fas nec quicquam inlicitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장8)
ille incompositum et praedae cupidine vagum hostem adortus coegit in navis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장2)
nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장2)
Erant quibus adpetentior famae videretur, quando etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장1)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION