라틴어 문장 검색

Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 6:1)
Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:2)
"non timui, ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:35)
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 15:1)
Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 39:1)
Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 41:1)
"Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:20)
"Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:45)
Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 7:1)
Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 1:2)
adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 37:1)
Sed Alexandri intercessione imperioque inimicitiae saltem in speciem abolitae sunt, cum ille Hephaestioni etiam minatus esset, qui in summa regis gratia Eumenem quamvis cupidum reconciliationis pertinacius aversabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:45)
quare age huc aditum ferens perge linquere Thespiae rupis Aonios specus, nympha quos super irrigat frigerans Aganippe, ac domum dominam voca coniugis cupidam novi, mentem amore revinciens ut tenax hedera huc et huc arborem implicat errans.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 613)
te suis tremulus parens invocat, tibi virgines zonula solvunt sinus, te timens cupida novus captat aure maritus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 619)
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION