라틴어 문장 검색

Duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu, e regione et ex pugnaculo civitatis, struebantur operibus lentis, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 6:2)
Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 17:1)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)
Hisque gestis, haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 19:1)
Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 1:2)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)
Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 7:1)
Exclamatum est enim in unum, cunctorum sententia congruente, auctori tuo reverentiam rogamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:3)
Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:2)
Sed cunctae castrenses et ordinariae potestates, ut honorum omnium apicem, priscae reverentiae more, praefectos semper suspexere praetorio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 2:4)
Pari sorte Euagrius comes rei privatae, et Saturninus ex cura palatii, et Cyrinus ex notario, portati sunt in exilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 7:1)
Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere iudices poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatoria paene elatum, ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem (quod dicitur) vellens, monensque ut castigatius viveret, reluctantem, praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 12:1)
Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 5:1)
Quibus transgressis, mandatum est navigiorum magistris, ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore, evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati, redierunt ad lares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 4:1)
Unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam, et proventibus fructuariis victitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION