라틴어 문장 검색

fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:28)
"Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo discessit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:31)
"Immerito stabularios hos omnes hospites detestantur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:6)
"Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem," et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:30)
"Nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:10)
"Hospes."
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:4)
"Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:12)
"eave tibi, sed eave fortiter, a malis artibus et facinorosis illecebris Pamphiles illius, quae eum Milone isto, quem dicis hospitem, nupta est:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:11)
"Fabulis miris explere pectus, aufer, formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:10)
"Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emcrendis edicit in vulgus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:5)
"Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:8)
"Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:9)
"adest custos paratus, cedo praemium."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:14)
"Haec simul dicens respexit ancillulam, et Myrrhine inquit Lucernam et oleum trade confestim et incluso custode cubiculo protinus facesse."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:34)
"sic inanimis et indigens alio custode paene ibi non eram."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION