라틴어 문장 검색

Nil enim Deo melius debuit aequalem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:29)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)
Quod si quidquid facit eum facere oportet, justum est ubique ut faciat quidquid facit, ac sine dubio quidquid facit facere debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:3)
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud fieri sicut hic. Cum vero quid fieri bonum est, et rationabilem hanc causam qua faciendum sit, irrationabiliter profecto agit, qui quod a se fieri debere non ignorat, praetermittit, atque ita jam in suprapositum inconveniens relabemur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:11)
Quibus quidem respondeo non ideo nos potentiores vel meliores aestimari debere, quia quaedam facere possumus quae ille facere non potest, ut comedere, vel ambulare, vel denique peccare;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:1)
Cum enim dicitur quia justum est ut judex puniat istum, hoc institutione legis eum debere ostendimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:5)
Sin autem dicamus istum debere puniri a judice, hoc eum meruisse dicimus ut puniatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:6)
tunc ei profecto nullae hinc gratiae deberentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:10)
Quid est enim nos alicui debere grates pro susceptis beneficiis, nisi nos recognoscere eum a nobis bene meruisse, vel laudandum esse pro his quae nobis ejus benignitas gratis exhibuit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:14)
Cum itaque Deus in Virginem venire, aut aliquo dicitur descendere, secundum aequam suae operationis efficaciam, non secundum localem accessionem intelligi debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:1)
VIII. Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et ascito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:1)
Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)
nihil credit se habere beatum nisi id quod penitus suo debeat amori placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 3:2)
et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:2)
Et scire debes quod omnis compos mentis qui aptus est ad Veneris opera peragenda, potest amoris pertingi aculeis, nisi aetas impediat vel caecitas vel nimia voluptatis abundantia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION