라틴어 문장 검색

Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:3)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Sed et haec et talia ut pueris decantata praetereo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:1)
Non minus te, inquit, Disari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:2)
quod numen ab aethere pressum Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:7)
Fingit solemnis Campus, Et non admissae dirimit suffragia plebis, Decantatque tribus, et vana versat in urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:8)
Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
Quodsi tam sacro dignaris nomine saxum, Adde actus tantos, monimentaque maxima rerum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:51)
Dignatur viles isto quoque sanguine dextras, Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:5)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Herculis in magni voltus descendere Caesar Dignatus Latiae dat nova templa viae, Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator Octavum domina marmor ab urbe legit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXIV1)
Nec motu dignaris opus nec voce iuvare Nec digitis, tamquam tura merumque pares:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV11)
unde et in bucolicis nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 793)
tali me dignor honore id est sacrificio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3352)
ture calent arae sertisque recentibus halant ecce unde supra dixit haud equidem tali me dignor honore, quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4171)

SEARCH

MENU NAVIGATION