라틴어 문장 검색

Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)
Adsunt factori Parce cumulantque decorem Facture, non inuidie liuore retracte A donis anime, sed multa dote salutant Ortam, felici claudentes omine fatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:11)
Hoc magis in signum speciei donaque forme Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit, Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste Possidet et nullo decor eius claudicat, immo Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:13)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis Narcissique decor victus adoret eam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:22)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:4)
Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:24)
Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:3)
Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:35)
Si tuo complaceret affectui, affectuose affectarem cognoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:7)
Unitas operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:38)
decoris aurum turpitudinis convertat in scoriam?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:27)
Quam postquam Natura prospexit sibi loci proximitate vicinam, solemni occursu ei obviam veniens, salutis prooemio, osculi praeludio, amplexus connubio, mentalem foris depinxit affectum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION