라틴어 문장 검색

vel Tiberinus , aquae . - Astacidaeque modo defixa cadavera trunco, Digna feris ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:5)
sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:3)
herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, exit et expandit molle cacumen humo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 124)
“Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius” (Ps 136,6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 93:2)
In fide « ego » credentis dilatatur ut ab Altero habitetur, ut in Altero vivat, et sic eius in Amore vita expanditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:6)
Qui fidem accipit, detegit spatia sui « ego » expandi, atque in ipso novas oriri relationes quae vitam divitiis cumulant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:11)
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu per medias inmota acies variosque tumultus, vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis spectabat defixa oculos et lenta manebat, hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, sanguinea intorquens subfuso lumina felle, ut belli exsortem teloque et voce lacessit, inpatiensque morae conto petit, increpat ore, hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 126)
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt, turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti dum currum varia gemmarum luce micantem mirantur, dum bratteolis crepitantia lora et solido ex auro pretiosi ponderis axem defixis inhiant obtutibus et radiorum argento albentem seriem, quam summa rotarum flexura electri pallentis continet orbe.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 187)
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, instauratque levem dictis mordacibus alam exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 190)
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:1)
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:1)
Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:1)
Stant terra defixae hastae, passimque soluti per campum pascuntur equi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:8)
Talibus Ilionei dictis defixa Latinus obtutu tenet ora soloque immobilis haeret intentos volvens oculos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:1)
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION