라틴어 문장 검색

discipulos fidei detestandique rebelles idolii ardebat dedere perfidiae, carcereo crinita situ stare agmina contra iusserat horrendis excrucianda modis, inde catenarum tractus, hinc lorea flagra stridere, virgarum concrepitare fragor, ungula fixa cavis costarum cratibus altos pandere secessus et lacerare iecur, ac iam lassatis iudex tortoribus ibat in furias cassa cognitione fremens, nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui vitiare animam, inde furens quaesitor ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.12)
tollunt sodales seminecem solo verbisque deflent exequialibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis21)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
Tum membra toro defleta reponunt, purpureasque super vestes, velamina nota, coniciunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:5)
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:1)
multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus detestata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 18)
nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 229:3)
Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:2)
nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 315:3)
" Illud quoque dicamus ei, qui deflet ac desiderat in aetate prima raptum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 31:1)
quid nunc primum, dolor infelix, quidve extremum deflere paras?
(세네카, 아가멤논 11:21)
magis exurunt quos secretae lacerant curae, iuvat in medium deflere suos;
(세네카, 아가멤논 12:4)
Non vacat deflere publicas clades intuenti domestica mala.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:12)
Deflete virum, quo non alius potuit citius discere causas, una tantum parte audita, saepe ne utra.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:17)
Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION