라틴어 문장 검색

Tota flebilis vita est;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:2)
Idem tamen ut redit domum, et implevit oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum redit vultum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 73:3)
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sub- limior, dicere ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 154:1)
Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur ?
(세네카, De Providentia, book 1 31:1)
" Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia:
(세네카, De Providentia, book 1 44:5)
ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:2)
Quisquis interuenis, si amicus, defle, si inimicus es, specta.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.36)
nemo umquam quod cupiit deflet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.48)
Sic ille qui super cinerem deflet patrimonium, odit incendium;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.50)
sic qui naufragium deflet, maria detestatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.51)
Flebilem ex oculis fuga, regina, vultum, tuque nato sospite lacrimas cadentes reprime:
(세네카, Hercules Furens 9:32)
- quis vos per omnem, liberi, sparsos domum deflere digne poterit?
(세네카, Hercules Furens 18:13)
iam gelidus Dolops 125 hac ducet pecudes qua tepet obrutus stratae qui superest Oechaliae cinis, illo Thessalicus pastor inops loco indocta referens carmina fistula cantu nostra canet tempora flebili;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:9)
natumque sonat flebilis Atthis:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:9)
vos, quas paternis extuli comites focis, Calydoniae lugete deflendam vicem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION