라틴어 문장 검색

vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 16 2:3)
itaque illud initium civilis belli saepe deflevi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:4)
pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 2:2)
non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti sumus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita qua re praeter communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue debere videmur, ut quorum praeceptis sumus eruditi apud eos ipsos quod ab iis didicerimus velimus expromere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 3:1)
pudet dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:24)
verum et sero et nequiquam pudet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:26)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:6)
animae sit ignisne nescio, nec me pudet ut istos fateri nescire quod nesciam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:4)
non enim cum socero bellum gessisset, non inparatus arma sumpsisset, non domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in servorum ferrum et manus incidisset, non liberi defleti, non fortunae omnes a victoribus possiderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:7)
Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:3)
"Nilne pudet capiti non posse pericula cano pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter?"
(페르시우스, 풍자, satire 157)
non pudet ad morem discincti vivere Nattae?
(페르시우스, 풍자, satire 326)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION