라틴어 문장 검색

his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6632)
namque Plinius Secundus dicit, cum in aliis regionibus effossis metallis terrae sint vacuae, apud Ilvam hoc esse mirum quod sublata renascuntur et rursum de isdem locis effodiuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1742)

SEARCH

MENU NAVIGATION